본문 바로가기

중세철학의자리

시제 브라방의 우주의 영원성에 대하여 Siger de Brabant, De aeternitate mundi

Siger de Brabant, De aeternitate mundi 

브라방의 시제, 우주의 영원성에 대하여


(ed. W. J. Dwyer, Louvain 1937)



이 글은 1277년 시제 브라방의 입장을 이해함에 있어 매우 귀중한 자료다. 1277년 금지령을 이해하기 위한 일독을 권한다. 그리고 토마스 아퀴나스, <지성단일성>, 이재경 옮김, 분도출판사, 2007과 함께 읽어보는 것도 좋다. 



De aeternitate mundi

 

Introductio


Propter quamdam rationem quae ab aliquibus demonstratio esse creditur eius quod species humana esse incepit cum penitus non praefuisset, et universaliter species omnium individuorum generabilium et corruptibilium, quaeritur utrum species humana esse inceperit cum penitus non praefuisset, et universaliter quaelibet species generabilium et corruptibilium, secundum viam Philosophi procedendo.

Ratio autem dicta potest formari dupliciter.

Primo sic, ut evidentior appareat. Species illa, cuius quodlibet individuum esse incepit cum non praefuisset, nova est et esse incepit, cum penitus et universaliter non praefuisset. Species autem humana talis est, et universaliter species omnium individuorum generabilium et corruptibilium, quod quodlibet individuum huiusmodi specierum esse incepit cum non praefuisset. Ergo et quaelibet species talium nova est et esse inchoavit cum penitus non praefuisset. Huius rationis minor evidenter apparet. Maior autem sic declaratur: species nec esse nec causari habet nisi in singulari vel singularibus; si ergo quodlibet individuum specierum generabilium et corruptibilium causatum est cum non praefuisset, et species ipsorum, ut videtur, talis erit.

Secundo potest formari ratio iam dicta in modo quo ab aliquibus formatur sic. Universalia, sicut non habent esse nisi in singularibus vel singulari, ita nec causari. Nunc autem omne ens est a Deo causatum. Cum igitur homo sit causatum a Deo, quia est aliquod ens mundi, oportet quod in aliquo determinato individuo in esse exierit, sicut caelum et quaelibet alia a Deo causata. Quod si homo non habet individuum sempiternum, sicut est hoc caelum sensibile secundum philosophos, tunc species humana erit a Deo causata sic, quod esse incepit cum penitus non praefuisset.

Quamquam autem haec ratio sit facilis ad solvendum, cum seipsam impediat, quia tamen materiam consideratione dignam tangit, aliquantulum ipsam tractare intendimus. Proponimus autem ad praesens circa ipsam quattuor esse dicenda. Primum erit qualiter species humana, et universaliter quaecumque alia generabilium, causata sit. Secundum, primo consequens, est responsio ad rationem praedictam, qualitercumque formetur. Tertium, quia praedicta ratio accipit universalia esse in singularibus, utrum hoc et qualiter habeat veritatem. Quartum erit, quia speciem aliquam ponere incipere esse, cum penitus non praefuisset, sequitur potentiam actum duratione praecedere, secundum viam philosophiae dicendum erit quid istorum alterum duratione praecedat, nam et hoc in se difficultatem habet.




Capitulum 1


Qualiter species humana, et universaliter quaecumque alia generabilium et corruptibilium, causata sit

 

De primo sciendum est quod secundum philosophos species humana non est causata nisi per generationem. Cuius ratio est quia universaliter quorum esse est in materia, quae ad formam est in potentia, facta sunt generatione, quae quidem eorum est per se vel per accidens. Ex hoc autem quod species humana causata est a Deo per generationem, sequitur eam non immediate ab eo processisse. Species vero humana, et universaliter quorumcumque species est in materia, licet facta sit per generationem, non tamen est generata per se, sed tantum per accidens.

Per se non, quia si quis attendat ad ea quae fiunt universaliter, omne quod fit, fit ex materia hac, individuali et determinata. Licet enim rationes et scientiae sint circa universalia, operationes tamen sunt circa singularia. Nunc autem ad rationem speciei non pertinet determinata materia, et ideo non generatur per se. Et est, apud Aristotelem septimo Metaphysicae, eadem ratio quare non generatur forma per se, et compositum quod est species. Et dico speciem compositam, nam sicut Callias de sua ratione est haec anima in hoc corpore, ita animal est anima in corpore. Ratio autem communis formae et speciei, quod non generantur per se, est quia ad neutrius rationem pertinet signata materia ex qua fit generatio per se, per eius transmutationem de non esse ad esse, seu de privatione ad formam.

Species autem humana, quamquam non sit generata per se, est tamen generata per accidens. Quod sic contingit. Si homo, sicut abstractus est ratione ab individuali materia seu individuo, sic et esset abstractus in esse, tunc, sicut non generatur per se, ita nec per accidens. Sed quia homo in esse suo est hic homo, Socrates vel Plato, et Socrates est homo, idcirco, generato Socrate, generatur et homo; sicut dicit Aristoteles, septimo Metaphysicae, quod generans aeneam sphaeram generat sphaeram, quia aenea sphaera, sphaera est. Et quia, sicut Socrates est homo, ita et Plato, et sic de aliis, hinc est quod homo generatur per generationem cuiuslibet individui, et non unius determinati tantum. Sic igitur ex iam dictis patet qualiter species humana a philosophis ponitur sempiterna et nihilominus causata: non enim sic, quia abstracte ab individuis existat sempiterna et sic causata; nec etiam est sempiterna causata quia existat in aliquo individuo sempiterno causato, sicut species caeli vel intelligentiae; sed quia in individuis humanae speciei unum generatur ante aliud in sempiternum, et species habet esse et causari per esse et causationem cuiuslibet individui.

Hinc est quod species humana, secundum philosophos, semper est, nec esse incepit cum penitus non praefuisset. Dicere enim quod ipsa esse inceperit, cum penitus non praefuisset, est dicere quod aliquod eius individuum esse inceperit ante quod non fuerit aliud individuum illius speciei. Et cum species humana non aliter causata sit, secundum philosophos, nisi quia generata per generationem individui ante individuum, ipsa esse incepit, cum universaliter omne generatum esse incipiat; incipit tamen esse cum esset et praefuisset. Homo enim esse incipit per generationem Socratis, est tamen per esse Platonis prius generati. Ista enim circa universale non repugnant, sicut nec circa hominem currere et non currere, immo homo currit per Socratem et non currit per Platonem. Ex quo tamen Socrates currit, non est verum dicere quod homo penitus et universaliter non currat. Sic etiam, quamvis, Socrate generato, homo esse incipiat, non est dicere quod sic incipiat quod penitus non praefuisset.




Capitulum 2


Responsio ad ponentem quod species humana nova est et esse incepit cum penitus non praefuisset

 

Ex praedictis apparet secundum superius propositorum, solutio videlicet ad praedictam rationem. Et primo dicendum ad eam ut sub forma prima proponitur, negando propositionem dicentem quod species illa nova est, et esse incepit cum penitus non praefuisset, cuius individuum quodlibet esse incepit cum non praefuisset. Quia, licet nullum sit hominis individuum quin esse inceperit cum non praefuisset, nullum tamen individuum eius esse incepit quin aliud praefuisset, secundum philosophos. Species autem non habet esse tantum per esse unius sui individui, sed et cuiuslibet alterius. Et ideo, secundum eos, species humana non incepit esse cum penitus non praefuisset. Speciei enim in esse inceptio non solum est ex cuiuslibet eius individui inceptione, cum non praefuisset, sed alicuius eius individui, cum nec ipsum nec aliud illius speciei individuum praefuisset.

Et est ratio dicta similis rationi qua dubitat Aristoteles, quarto Physicorum, si tempus praeteritum finitum sit. Omne enim tempus praeteritum, sive propinquum sive remotum, est aliquod?tunc; et quodlibet tunc distantiam habet terminatam ad praesens nunc; ergo totum tempus praeteritum est finitum. Utraque vero propositionum praedictarum apparet ex ratione ipsius "tunc" quam docet Philosophus quarto Physicorum. Huius autem rationis solutio apud Aristotelemest quod, licet quodlibet tunc sit finitum, quia tamen in tempore est accipere tunc ante tunc in infinitum, ideo non totum tempus praeteritum est finitum. Compositum enim ex finitis quantitate, numero autem infinitis, infinitum habet esse. Sic etiam, licet nullum sit hominis individuum quin esse inceperit cum non praefuisset, quia tamen individuum est ante individuum in infinitum, secundum philosophos, ideo homo, secundum eos, esse non incepit cum penitus non praefuisset, sicut nec tempus. Et est simile, quia, sicut tempus praeteritum habet esse per quodcumque tunc, sic et species per esse cuiuscumque individui.

Ad formam autem rationis ut secundo modo proponitur, dicendum concedendo quod universale nec habet esse nec causari nisi in singularibus, et quod omne ens a Deo causatum est, necnon hominem esse aliquod ens mundi et a Deo causatum. Sed cum infertur: ergo homo exivit in esse in aliquo individuo determinato, dicendum est quod haec illatio nulla est ex praemissis, sed seipsam impedit. Accipitur enim primo quod homo non habet esse nisi in singularibus, nec causari, et constat quod qua ratione habet esse et causari per unum, et per alterum. Quare ergo concluditur quod oportet quod homo exierit in esse in aliquo individuo determinato? Immo, secundum philosophos, ut patet ex dictis, exivit in esse species humana per accidens, generatione individui ante individuum in infinitum, non in aliquo individuo determinato solum, cum penitus non praefuisset.

Unde mirandum est de sic arguentibus. Cum enim velint arguere speciem humanam incepisse per eius factionem, et non sit per se facta, sed factione individui, ut fatentur, ad ostensionem suae intentionis deberent declarare non esse generatum individuum ante individuum in infinitum. Hoc autem non ostendunt, sed unum falsum supponunt: quod species humana non possit esse facta sempiterna a Deo nisi facta sit in aliquo individuo determinato et aeterno, sicut species caeli facta est aeterna. Et cum in individuis hominis nullum aeternum inveniant, totam speciem incepisse cum penitus non praefuisset demonstrasse putant, frivola ratione decepti. Non conamur autem hic oppositum conclusionis ad quam arguunt ostendere, sed solum suae rationis defectum, qui apparet ex praedictis.




Capitulum 3


Utrum universalia sint in particularibus

 

Licet autem tertium et quartum superius propositorum non omnino sint necessaria ad nostrum propositum, quia tamen tanguntur ab eis, ut praedictum est, aliquantulum disgredientes de eis dicendum. De tertio igitur est videndum si universalia sint in particularibus, ut accipit praedicta ratio.

Et videtur quod non, cum dicat Aristoteles secundo De anima universalia in ipsa existere anima, et Themistius ibidem quod conceptus sunt similia quae universalia, quae in seipsa thesaurizat et colligit anima. Et idem Themistius, super principium De anima, quod genus est conceptus quidam ex tenui singularium similitudine. Conceptus autem sunt in anima concipiente, quare et universalia, cum sint quidam conceptus.

Sed contra: universalia sunt res universales; aliter enim de particularibus non dicerentur; ergo ipsa non sunt intus in anima.

Praeterea, res ipsa universalitati subiecta, homo vel lapis, non est in anima. Intentio etiam universalitatis habet esse in eo quod dicitur et denominatur universale. Quare homo et lapis, cum dicantur universalia, in eis est intentio universalitatis. Aut ergo utrumque, res scilicet et intentio, aut neutrum, est in anima; quod si homo et lapis, secundum id quod sunt, non sunt in anima, videtur quod neque secundum quod universalia.

Solutio. Universale, secundum quod universale, non est substantia, sicut vult Aristoteles, septimo Metaphysicae. Quod et sic patet: nam ipsum, secundum quod tale, differt a singulari quolibet. Si igitur secundum quod tale, scilicet universale, esset substantia, tunc in substantia differret a quolibet singulari, et utrumque esset substantia in actu, universale sicut et singulare. Actus autem distinguit. Quare essent universalia substantiae distinctae et separatae a particularibus. Propter quod apud Aristotelem idem fuit universalia esse substantias, et ipsa a particularibus esse separata.

Quod si universale, secundum quod universale, non est substantia, tunc apparet quod in universali sunt duo, scilicet res quae denominatur universalis, ut homo vel lapis, quae non est in anima, et ipsa intentio universalitatis, quae est in anima; et sic universale, secundum quod tale, non est nisi in anima. Quod sic apparet: non enim aliquid dicitur universale quia communiter et abstracte a particularibus de sua natura, vel opere intellectus, in rerum natura existat; sic enim non de ipsis vere diceretur, cum esset ab eis in esse separatum, nec indigeremus agente intellectu. Intellectus enim agens non dat rebus aliquam abstractionem in esse a materia individuali vel a particularibus, sed tantum secundum intellectum, ipsarum faciendo intellectum abstractum. Sic ergo hominem vel lapidem esse universalia non est nisi ipsa universaliter et abstracte ab individuali materia intelligi, non ipsa sic in rerum natura existere; quod si abstracte intelligi non habent ista, homo, lapis et similia, nisi in anima, tunc igitur ista sunt in anima secundum quod universalia, cum abstractum eorum intellectum in rebus non existere sit manifestum.

Quod etiam in simili videre contingit. Res enim aliqua dicitur intellecta quia sibi accidit esse intellectam sive intelligi; unde, licet ipsa res, secundum id ipsum quod est, sit extra animam, secundum tamen quod intellecta, hoc est quantum ad eius esse intellectum, non est nisi in anima. Quod si universalia esse universalia est ipsa sic intelligi, videlicet abstracte et communiter a particularibus, tunc, secundum quod talia, non sunt nisi in anima. Et hoc est quod dicit Averroes, super tertium De anima, quod universalia, secundum quod universalia, sunt intellecta tantum. Intellecta autem, secundum quod intellecta, hoc est, quantum ad eorum esse intellectum, sunt in anima tantum. Unde et Themistius, secundum quod praedictum est, dicit universalia esse conceptus.

Est autem attendendum quod intellectus abstractus et communis alicuius naturae, quamquam sit commune quid, videlicet communis particularium intellectus, tamen non est commune de ipsis praedicabile eo quod abstractum esse habet ab eisdem, sed ipsum quod abstracte communiterque intelligitur et per consequens sic dicitur seu significatur, de particularibus apte praedicatur, cum talis natura in rebus existat. Et sic, quia huiusmodi communiter et abstracte intelliguntur, non sic autem sunt, ideo non secundum intentiones generis atque speciei de praedictis praedicantur.

Est etiam intelligendum quod non est necesse ipsum universale in actu sic prius esse quam intelligatur, eo quod universale in actu est actu intelligibile. Intelligibilis autem in actu et intellectivi unus est actus, sicut activi et passivi motus unus, licet esse sit alterum. Sed intelligibile in potentia bene praecedit eius intellectum; sic autem non est universale nisi in potentia tantum. Propter quod non oportet universale habere esse universale antequam ipsum intellectu concipiatur, nisi in potentia tantum.

Quosdam tamen vidimus huius dicti contrarium hac dixisse ratione, quoniam ipsam intelligendi operationem naturali ordine praecedere videtur obiectum illam causans. Nunc autem universale, secundum quod universale, motivum est intellectus tamquam obiectum intelligendi causans actum. Propter quod illis visum est quod universale non est tale ex eo ipso quod sic intelligatur, immo quod naturali ordine existat universale ante suum sic esse intellectum, causa illius suimet intellectus.

Huius autem rationis solutio sic apparet. Illa enim ex quibus actus intellectivi intelligibilisque causatur quod quidem intellectum est intellectus in actu, sunt phantasmata et intellectus agens, quae ordine naturali actum illum antecedunt. Qualiter autem ista duo concurrant ad causandum actum intelligendi, super tertium De anima requiratur quid ibidem diximus. Sec hic nobis dicendum est quod universale non est universale ante conceptum et actum intelligendi, saltem prout est agentis iste actus, nam intellectus rei qui est in possibili, cum sit possibilis sicut subiecti, est ipsius agentis ut efficientis. Unde universale non habet formaliter quod ipsum sit tale a natura quae causat actum intelligendi, sed, ut prius dictum est, hic conceptus et actus est unde universale habet quod sit tale. Sic ergo universalia, secundum quod talia, tantum sunt in anima, propter quod nec per se, nec etiam per accidens, secundum quod talia, generantur a natura. Illa vero natura quae universaliter intelligitur, et per consequens dicitur, in particularibus est et per accidens generatur.

Ad primum in oppositum dicendum quod universalia esse res universales potest intelligi dupliciter: vel quia universaliter existant, vel quia universaliter intelligantur. Universalia autem non sunt res universales primo modo, scilicet sic quod universaliter in rerum natura existant: tunc enim non essent conceptus animae. Sed sunt ipsa res universales modo secundo, hoc est, universaliter et abstracte intellectae. Propter quod universalia, secundum quod huiusmodi, quia conceptus sunt, de particularibus in quantum talia non dicuntur. Non enim intentio speciei vel generis de ipsis dicitur, sed ipsa natura, quae sic intelligitur, secundum id quod est in se accepta, in anima non est et de particularibus dicitur.

Ad aliud dicendum quod res bene denominatur ab aliquo non in re ipsa existente. Denominatur enim intellecta ab eius intellectu, qui non est in ea, sed in anima. Sic et denominatur universalis ab universali et abstracto eius intellectu, qui quidem est in anima, non autem in re ipsa.



Capitulum 4

Utrum actus duratione vel tempore

praecedat potentiam

 

Consequenter de quarto videndum est. Manifestum autem est actum ipsam potentiam ratione praecedere, nam et potentia per actum definitur, ut aedificatorem dicimus aedificare potentem. Actus nihilominus secundario potentia prior est substantia et perfectione in eodem quod de potentia ad actum procedit. Quae quidem enim generatione sunt posteriora, substantia et perfectione sunt priora, cum generatio de imperfecto procedat ad perfectum, ut scilicet de potentia ad actum. Est etiam tertio actus prior potentia substantia et perfectione secundum quod ipsa considerantur in diversis. Sunt enim priora corruptibilibus sempiterna, substantia et perfectione. Nihil autem sempiternum, secundum quod tale, est in potentia, sed corruptibilibus est admixta potentia.

Sed, quod hic est dubium, quaeritur utrum actus duratione vel tempore praecedat potentiam, aut potentia ipsum actum.

Et videtur quod actus potentiam tempore non praecedat, quia in sempiternis unum tempore vel duratione non est prius altero. Sed cum actus alicuius speciei et potentia ad illum actum secundum speciem considerantur, utrumque sempiternum est. Semper enim est homo in actu, secundum philosophos, et semper esse potest. Quare actus, secundum speciem acceptus, potentiam tempore non praecedet.

Praeterea, in his in quibus est accipere unum ex alio circulariter in infinitum, non est quod prius sit tempore; sed sperma est ex homine et homo ex spermate in infinitum, secundum philosophos; quare in his non est alterum altero tempore prius. Sicut enim spermate ex quo homo generatur, est alter homo generans prius, sic et hominem generantem, cum et ipse generatus sit, sperma ex quo generatur praecedit.

Praeterea, quod est prius ordine generationis, est prius ordine temporis. Sed potentia prior est actu ordine generationis, cum generatio de potentia ad actum procedat. Quare et ordine temporis.

Praeterea, nulla est ratio, ut videtur, quod actus potentiam tempore praecedat nisi haec, quod potestate ens fit actu per aliquod agens suae speciei existens in actu. Quamvis autem ex hoc sequatur quod actus agentis tempore praecedat actum et perfectionem generati ab illo agente, non tamen ex hoc accidere videtur quod actus generantis tempore praecedat id quod est in potentia ad actum generati. Nec ex hoc etiam actus simpliciter tempore potentiam antecedet, quamquam et aliquis actus aliquam potentiam ad illum actum praecedere videatur. Sicut enim ens in potentia exit in actum per aliquid in actu suae speciei, sic etiam et existens actu in illa specie generatum est ex aliquo existente in potentia ad actum illius speciei, ita quod, sicut illud quod est potentia homo fit actu ab actu homine, sic et homo generans generatur ex priore spermate et potentia homine, sicut etiam qua ratione gallina ovum tempore praecedit et ovum gallinam, sicut vulgus arguit.

In oppositum est Aristoteles, nono Metaphysicae. Vult enim ibidem quod, quamquam in eodem secundum numerum quod de potentia ad actum procedit, potentia tempore actum antecedat, idem tamen secundum speciem existens in actu potentiam praecedit.

Praeterea, omne existens in potentia educitur in actum per aliquid existens in actu, et tandem deducitur, in ordine moventium, ad movens existens in actu totaliter, quod non prius potestate est aliquid quam actu. Quare, secundum hoc, actus simpliciter tempore videtur praecedere potentiam. Et super hac ratione fundatus fuit egregius Philosophus, ut iam in huius dissolutione patebit. Ad evidentiam autem huius quattuor consideranda sunt.

Primum est quod idem numero, aliquando habens esse in potentia et aliquando in actu, prius tempore potest esse quam sit. Sed quia hanc potentiam praecedit actus in alio, cum omne ens in potentia ab eo quod est suae speciei aliquo modo vadat ad actum, ideo non est simpliciter dicere quod potentia tempore actum antecedat.

Secundo considerandum est quod, si tota universitas entium aliquando fuit non ens, sicut voluerunt aliqui poetae, theologi et aliqui naturales, ut dicit Aristoteles duodecimo Metaphysicae, potentia simpliciter ipsum actum praecederet. Et si etiam aliqua species entis tota, ut species humana, esse incepisset cum numquam actu praefuisset, sicut quidam se putant demonstrasse, potentia ad actum illius speciei simpliciter ipsum praecederet. Sed utrumque eorum est impossibile secundum Aristotelem. Quod apparet de primo: si enim tota universitas entium aliquando fuisset in potentia, ita ut nihil in entibus totaliter in actu, semper actu agens et movens, entia et mundus iam non essent nisi in potentia, et materia per se iret ad actum, quod est impossibile. Unde vult Aristoteles et suus Commentator, duodecimo Metaphysicae, quod res tempore infinito quievisse et postea motum esse, est materiam ex se mobilem esse. Secundum etiam apparet esse impossibile; quia enim primum movens et agens semper est actu, non prius potestate aliquid quam actu, sequitur quod semper moveat et agat, quaecumque non mediante motu facit, secundum philosophos. Ex hoc autem quod semper est movens et agens, sequitur quod nulla species entis ad actum procedit quin prius praecesserit, ita quod eadem specie quae fuerunt circulariter revertuntur, et opiniones, et leges, et religiones, et alia, ut circulent inferiora ex circulatione superiorum, quamvis circulationis quorumdam propter antiquitatem non maneat memoria. Haec autem dicimus opinionem Philosophirecitando, non ea asserendo tamquam vera. Advertendum est autem quod aliqua species entis potest exire in actum cum non esset nisi in potentia, quamquam alias etiam actu fuisset. Quod sic apparet: nam contingit in caelestibus fieri aliquem aspectum et constellationem prius non existentes, quorum effectus proprius est aliqua species entis in mundo inferiore, quae et tunc causatur, quae tamen et prius non fuerat, sicut et constellatio ipsam causans.

Tertio considerandum est quod, cum accipitur potentia ad actum et actus educens illam potentiam eiusdem rationis in generante et generato, non est dicere, in sic acceptis, actum praecedere potentiam simpliciter, neque potentiam actum, nisi actus accipiatur secundum speciem, et potentia propria accipiatur respectu individui. Actu enim homo et actu homo aliquis, utpote generans, tempore praecedit illud quod est potestate homo generatus. Sed quia in hoc ordine, sicut potentia ens exit in actum per aliquid existens in actu, ut sic quamcumque potentiam datam actus praecedat, ita etiam omne existens in actu in hac specie de potentia vadit ad actum, ut sic quemcumque actum datum in hac specie potentia praecedat. Ideo neutrum simpliciter alterum tempore praecedit, sed est unum ante alterum in infinitum, sicut arguebatur.

Quarto considerandum est quod, quodam ordine moventium et agentium, necesse est illud quod procedit de potentia ad actum devenire ad aliquem actum educentem illam potentiam ad actum, qui actus non habet exire de potentia ad actum. Et ideo, cum omne ens in potentia per aliquid in actu suae speciei vadat ad actum, non omne tamen ens in actu et generans procedit de potentia ad actum. Hinc est quod, quocumque ente in potentia ad aliquem actum dato, actus illius speciei aliquo modo, licet non secundum eamdem penitus rationem, illam potentiam tempore antecedit; non autem quocumque ente in actu dato potentia praecedit, ex qua ad actum procedat. Et ideo actus simpliciter tempore dicitur praecedere potentiam, sicut expositum est.

Dico autem, sicut expositum est, quia Movens primum, educens ad actum omne ens in potentia, non praecedit tempore ens in potentia acceptum loco primae materiae. Sicut enim Deus semper est, sic et, apud Aristotelem, potentia homo, cum accipitur ut in prima materia. Movens etiam primum tempore non praecedit ens in potentia cum accipitur ut in propria materia secundum speciem considerata, ut homo in spermate. Numquam enim apud Aristotelem verum fuit dicere Deum esse, quin esset potentia homo, ut in spermate, vel fuisset. Sed tertio modo a praedictis actus tempore simpliciter potentiam praecedit quia quocumque ente in potentia, ut in materia propria dato, actus illius potentiae, habens ipsam ad actum educere, tempore antecedit. Non sic autem quocumque ente in actu dato, potentia ad illum actum tempore praecedit, sicut apparet in moventibus primis, educentibus omne ens in potentia ad actum. Utimur autem in praedictis, sicut et Aristoteles, moventibus primis tamquam speciebus entium quae ab eis de potentia ducuntur ad actum; et nisi essent huiusmodi entia in actu, quae non exeunt de potentia ad actum, non praecederet simpliciter tempore actus ipse potentiam. Quod designavit Aristoteles, nono Metaphysicae, dicens actum tempore praecedere potentiam, causam huius subiungens, quia semper accipitur actus alius ante alium, usque ad eum qui est semper Movens primum.

Per hoc patet solutio rationum in oppositum.

Ad primam ergo dicendum est quod ens in potentia non est sempiternum nisi cum accipitur ut in prima materia. Acceptum enim in propria materia, secundum quam aliquid proprie dicitur esse in potentia, ut docetur dicto nono Metaphysicae, novum est, nisi fuerit secundum speciem acceptum. Sicut enim nihil generatum corruptibile est tempore infinito, ita nihil generabile non genitum est tempore infinito, cum generabile fuerit acceptum ut in materia propria et loco generationi propinquo, ut dicit Commentator super primum De caelo.

Ad secundum dicendum est quod, sicut dictum est, in ordine generantium existentium in actu, quae etiam procedunt de potentia ad actum, non est ens in actu ante ens in potentia, sed unum ante aliud in infinitum, secundum Philosophum. Quia tamen omne ens in potentia, essentiali ordine moventium et agentium, tandem venit ad aliquid existens in actu quod non exit de potentia ad actum, hinc est quod propter illum ordinem actus simpliciter dicitur praecedere ipsam potentiam.

Ad tertium dicendum quod bene probatur in eodem secundum numerum procedente de potentia ad actum, potentiam actum antecedere; nihilominus tamen ante illud ens in potentia est aliud in actu suae speciei, educens ipsum de potentia ad actum.

Ad ultimum dicendum quod bene dicitur actus praecedere potentiam, ideo quia omnes ens in potentia exit in actum per aliquid existens in actu. Nec obstant illa duo quae opponuntur. Primum non, quia ens in actu, educens illud quod est in potentia ad actum, non tantum tempore praecedit actum in generato, sed et potentiam propriam ad actum generati, eo quod non tantum actus generati est a generante, sed et ens in potentia ad actum generati est etiam a generante, ut semen ab homine. Et universaliter propriae materiae sunt ex primo movente, educente unumquodque de potentia ad actum. Secundum etiam quod opponebatur non obstat, sicut apparet ex praedictis. Licet enim in ordine moventium in quo arguitur sic accipere ante ens in actu ens in potentia ex quo procedat ad actum, sicut et ante ens in potentia ens in actu, quod ipsum de potentia ad actum educat, tamen in alio ordine moventium necesse est accipere ens in actu educens illud quod est in potentia ad actum, cum ipsum non praecedat ens in potentia ex quo fiat, ut visum est ex iam dictis.

 

Explicit tractatus Magistri Sigeri de Brabantia super quadam ratione ab aliquibus reputata generationem hominum tangente, ex cuius generationis natura putant se demonstrasse mundum incepisse, licet neque hoc, neque eius oppositum sit demonstrabile, sed fide tenendum quod inceperit.