1277년 파리대학의 219개 단죄 명제들
Opiniones ducentae undeviginti
Sigeri de Brabantia, Boetii de Dacia aliorumque,
a Stephano episcopo Parisiensi
de consilio doctorum Sacrae Scripturae condemnate.
1277, Martii 7, Parisiis.
Universis presentes litteras inspecturis Stephanus, permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus, salutem in filio Virginis gloriose. Magnarum et gravium personarum crebra zeloque fidei accensa insinuavit relatio, quod nonnulli Parisius studentes in artibus proprie facultatis limites excedentes quosdam manifestos et execrabiles erorres, immo potius vanitates et insanias falsas in rotulo seu cedulis – presentibus hiis annexo seu annexis contentos quasi dubitabiles – in scholis tractare et disputare presumunt, non attendentes illud Gregorii: ≪Qui sapienter loqui nituntur, magno opere metuat, ne ejus eloquio audientium unitas confundatur≫, presertim, cum errores predictos gentilium scripturis muniant, quas, proh pudor! ad suam imperitiam asserunt sic cogentes, ut eis nesciant respondere. Ne autem, quod sic innuunt, asserere videantur, responsiones ita palliant, quod, dum cupiunt vitare Scillam, incidunt in Caripdim. Dicunt enim ea esse vera secundum philosophiam, sed non secundum fidem catholicam, quasi sint due contrarie veritates, et quasi contra veritatem sacre scripture sit veritas in dictis gentilium dampnatorum, de quibus scriptum est: ≪Perdam sapientiam sapientium≫, quia vera sapientia perdit falsam sapientiam. Utinam tales attenderent consilium sapientis dicentis: ≪Si tibi est intellectus, responde proximo tuo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris≫. Ne igitur incauta locutio simplices pertrahat in errorem, nos, tam doctorum sacre scripture, quam aliorum prudentium virorum communicato consilio districte talia et similia fieri prohibemus, et ea totaliter condempnamus, excommunicantes omnes illos qui dictos errores vel aliquem ex illis dogmatizaverint, aut deffendere seu sustinere presumpserint quoquomodo, necnon et auditores, nisi infra VII dies nobis vel cancellario Parisiensi duxerint revelandum, nichilominus processuri contra eos pro qualitate culpe ad penas alias, prout jus dictaverit, infligendas. Librum etiam ≪De amore≫ sive ≪De Deo amoris≫ qui sic incipit: ≪Cogit me multum≫, etc., et sic terminatur: ≪Cave igitur, Galtere, amoris exercere mandata≫, etc.; item librum Geomantie, qui sic incipit: ≪Estimaverunt Indi≫, etc., et sic terminatur: ≪Ratiocinare ergo super eum, et invenies≫, etc., item libros, rotulos seu quaternos nigromanticos aut continentes experimenta sortilegiorum, invocationes demonum, sive conjurationes in periculum animarum, seu in quibus de talibus et similibus fidei orthodoxe et bonis moribus evidenter adversantibus tractatur, per eandem sententiam nostram condempnamus; in omnes, qui dictos rotulos, libros, quaternos dogmatizaverint, aut audierint, nisi infra VII dies nobis vel cancellario Parisiensi predicto revelaverint eo modo, quo superius est expressum, in hiis scriptis excommunicationis sententiam proferentes, ad alias penas, prout gravitas culpe exegerit, nichilominus processuri. Datum anno Domini millesimo CC° septuagesimo sexto, die dominica, qua cantatur Letare Jherusalem, in curia Parisiensi.
Explicit epistola. Sequuntur errores annotati in rotulo.
I
Quod Deus non est trinus et unus, quoniam trinitas non stat cum summa simplicitate. Ubi enim est pluralitas realis, ibi necessario est additio et compositio. Exemplum de acervo lapidum.
II
Quod Deus non potest generari sibi similem. Quod enim generatur, ab aliquo habet principium a quo dependet. Et, quod in Deo generare non esset signum perfectionis.
III
Quod Deus non cognoscit alia a se.
IV
Quod nichil est eternum a parte finis quod non sit eternum a parte principii.
V
Quod omnia separata coeterna sunt primo principio.
VI
Quod redeuntibus corporibus celestibus omnibus in idem punctum, quod fit in XXX sex milibus annorum, redibunt idem effectus, qui sunt modo.
VII
Quod intellectus non est forma corporis, nisi sicut nauta navis, nec est perfectio essentialis hominis.
VIII
Quod intellectus, quando vult, dimittit corpus, et quando vult, induit.
IX
Quod non fuit primus homo, nec erit ultimus, immo semper fuit et semper erit generatio hominis ex homine.
X
Quod generatio hominis est circularis, eo quod forma hominis redit pluries super eandem partem materie.
XI
Quod homo est homo preter animam rationalem.
XII
Quod, quia Socrates factus est non receptibilis eternitatis, si debet esse eternus, necesse est ut transmutetur natura et specie.
XIII
Quod ex sensitivo et intellectivo in homine non fit unum per essentiam, nisi sicut ex intelligentia et orbe, hoc est, unum per operationem.
XIV
Quod homo pro tanto dicitur intelligere, pro quanto celum dicitur ex se intelligere, vel vivere, vel moveri, id est, quia agens istas actiones est ei unitum ut motor mobili, et non substantialiter.
XV
Quod homo post mortem amittit omne bonum.
XVI
Quod de fide non est curandum, si dicatur aliquid esse hereticum, quia est contra fidem.
XVII
Quod non contingit corpus corruptum redire idem numero, nec idem numero resurget.
XVIII
Quod resurrectio futura non debet concedi a philosopho, quia impossibile est eam investigari per rationem. – Error, quia etiam philosopus debet captivare intellectum in obsequium Christi.
XIX
Quod anima separata nullo modo patitur ab igne.
XX
Quod lex naturalis prohibet interfectionem animalium irrationabilium sicut rationabilium, licet non tantum.
XXI
Quod nichil fit a casu, sed omnia de necessitate eveniunt, et, quod omnia futura que erunt, de necessitate erunt, et que non erunt, impossibile est esse, et quod nichil fit contingenter, considerando omnes causas. – Error, quia concursus causarum est de diffinitione casualis, ut dicit Boethius libro De Consolatione.
XXII
Quod felicitas non potest a Deo immiti inmediate.
XXIII
Quod dicere Deum dare felicitatem uni, et non alii, est sine ratione et figmentum.
XXIV
Quod omnes scientie sunt necessarie, preter philosophicas disciplinas, et, quod non sunt necessarie, nisi propter consuetudinem hominum.
XXV
Quod Deus non potest dare perpetuitatem rei transmutabili et corruptibili.
XXVI
Quod prima causa posset producere effectum sibi equalem, nisi temperaret potentiam suam.
XXVII
Quod Deus non posset facere plures animas in numero.
XXVIII
Quod Deus nunquam plus creavit intelligentiam, quam modo creat.
XXIX
Quod Deus est infinite virtutis in duratione, non in actione, quia talis infinitas non est, nisi in corpore infinito, si esset.
XXX
Quod intelligentie superiores creant animas rationales sine motu celi; intelligentie autem inferiores creant vegetativam et sensitivam motu celi mediante.
XXXI
Quod intellectus humanus est eternus, quia est a causa eodem modo semper se habente, et quia non habet materiam, per quam prius sit in potentia quam in actu.
XXXII
Quod intellectus est unus numero omnium, licet enim separetur a corpore hoc, non tamen ab omni.
XXXIII
Quod raptus et visiones non fiunt, nisi per naturam.
XXXIV
Quod prima causa non potest plures mundos facere.
XXXV
Quod sine agente proprio, ut patre et homine, non posset fieri homo a deo.
XXXVI
Quod Deum in hac vita mortali possumus intelligere per essentiam.
XXXVII
Quod nichil est credendum, nisi per se notum, vel ex per se notis possit declarari.
XXXVIII
Quod Deus non potuit fecisse primam materiam, nisi mediante corpore celesti.
XXXIX
Quod a voluntate antiqua non potest novum procedere absque transmutatione precedente.
XL
Quod non est excellentior status, quam vacare philosophie.
XLI
Quod intellectus Socratis corrupti non habet scientiam eorum, quorum habuit.
XLII
Quod causa prima non habet scientiam futurorum contingentium. Prima ratio, quia futura contingentia sunt non entia. Secunda, quia futura contingentia sunt particularia; Deus autem cognoscit virtute intellectiva, que non potest particulare cognoscere. Unde, si non esset sensus, forte intellectus non distingueret inter Socratem et Platonem, licet distingueret inter hominem et asinum. Tertia est ordo cause ad causatum; prescientia enim divina est causa necessaria prescitorum. Quarta est ordo scientie ad scitum; quamvis enim scientia non sit causa sciti, ex quo tamen scitur, determinatur ad alteram partem contradictionis; et hoc multo magis in scientia divina, quam nostra.
XLIII
Quod primum principium non potest esse causa diversorum factorum hic inferius, nisi mediantibus aliis causis, eo quod nullum transmutans diversimode transmutat, nisi transmutatum.
XLIV
Quod ab uno primo agente non potest esse multitudo effectuum.
XLV
Quod primum principium non est propria causa eternorum, nisi metaphorice, quia conservat ea, id est, quia, nisi esset, ea non essent.
XLVI
Quod, sicut ex materia non potest aliquid fieri sine agente, ita nec ex agente potest aliquid fieri sine materia; et, quod Deus non potest causa efficiens, nisi respectu ejus quod habet esse in potentia materie.
XLVII
Quod entia declinant ab ordine prime cause, in se considerata, licet non in ordine ad alias causas agentes in universo. – Error, quia essentialiter et inseparabilior est ordo entium ad primam causam, quam ad causas inferiores.
XLVIII
Quod Deus non potest esse causa novi facti, nec potest aliquid de novo producere.
XLIX
Quod Deus non possit movere celum motu recto. Et ratio est, quia tunc relinqueret vacuum.
L
Quod Deus non potest irregulariter, id est, alio modo, quam movet, movere aliquid, quia in eo non est diversitas voluntatis.
LI
Quod Deus est eternus in agendo et movendo, sicut in essendo; aliter ab alio determinaretur, quod esset prius illo.
LII
Quod id, quod de se determinatur ut Deus, vel semper agit, vel nunquam; et, quod multa sunt eterna.
LIII
Quod Deum necesse est facere, quicquid inmediate fit ab ipso. – Error, sive intelligatur de necessitate coactionis, quia tollit libertatem, sive de necessitate inmutabilitatis, quia ponit impotentiam aliter faciendi.
LIV
Quod primum principium non potest inmediate producere generabilia, quia sunt effectus novi. Effectus autem novus exigit causam inmediatam, que potest aliter se habere.
LV
Quod primum non potest aliud a se producere; quia omnis differentia, que est inter agens et factum, est per materiam.
LVI
Quod Deus non potest inmediate cognoscere contingentia, nisi per aliam particularem causam et proximam.
LVII
Quod si omnes cause aliquando fuerint in quiete, necesse est ponere Deum mobilem.
LVIII
Quod Deus est causa necessaria prime intelligentie; qua posita ponitur effectus, et sunt simul in duratione.
LIX
Quod Deus est causa necessaria motus corporum superiorum et conjunctionis et divisionis continentis in stellis.
LX
Quod ad hoc, quod omnes effectus sint necessarii respectu cause prime, non sufficit, quod ipsa causa prima non sit impedibilis; sed exigitur, quod cause medie non sint impedibiles. – Error, quia tunc Deus non posset facere effectum necessarium sine causis posterioribus.
LXI
Quod Deus possit agere contraria, hoc est, mediante corpore celesti, quod est diversum in ubi.
LXII
Quod Deus est infinite virtutis, non quia faciat aliquid de nichilo, sed quia continuat motum infinitum.
LXIII
Quod Deus non potest in effectum cause secundarie sine ipsa causa secundaria.
LXIV
Quod effectus inmediatus a primo debet esse unus tantum, et simillimus primo.
LXV
Quod Deus vel intelligentia non infundit scientiam anime humane in sompno, nisi mediante corpore celesti.
LXVI
Quod plures sunt motores primi.
LXVII
Quod primum inmobile simpliciter non movet, nisi aliquo moto mediante, et quod tale movens inmobile est pars moti ex se.
LXVIII
Quod potentia activa, que potest esse sine operatione, est potentie passive permixta. – Error, si intelligatur de quacumque operatione.
LXIX
Quod substantie separate, eo quod habent unum appetitum, non mutatur in opere.
LXX
Quod intelligentie, sive substantie separate, quas dicunt eternas, non habent propter proprie causam efficientem, sed metaphorice, quia habent conservantem causam in esse; sed non sunt facte de novo, quia sic essent transmutabiles.
LXXI
Quod in substantiis separatis nulla est possibilis transmutatio; nec sunt in potentia ad aliquid, quia eterne et immunes sunt a materia.
LXXII
Quod substantie separate, quia non habent materiam, per quam prius sint in potentia, quam in actu, et sunt a causa eodem modo semper se habente: ideo sunt eterne.
LXXIII
Quod substantie separate per suum intellectum creant res.
LXXIV
Quod intelligentia motrix celi influit in animam rationalem, sicut corpus celi influit in corpus humanum.
LXXV
Quod angelus non potest in actus oppositos inmediate, sed in actus mediatos mediante alio, ut orbe.
LXXVI
Quod angelus nichil intelligit de novo.
LXXVII
Quod si esset aliqua substantia separata, que non moveret aliquod corpus in hoc mundo sensibili, non clauderetur in universo.
LXXVIII
Quod substantie sempiterne separate a materia habent bonum, quod est eis possibile, cum producuntur, nec desiderant aliquid quo carent.
LXXIX
Quod substantie separate sunt sua essentia, quia in eis idem est quo est et quod est.
LXXX
Quod omne quod non habet materiam est eternum; quia, quod non est factum per transmutationem materie, prius non fuit: ergo est eternum.
LXXXI
Quod, quia intelligentie non habent materiam, Deus non posset facere plures ejusdem speciei.
LXXXII
Quod intelligentie superiores non sunt causa alicujus novitatis in inferioribus, et quod superiores sunt inferioribus causa eterne cognitionis.
LXXXIII
Quod intelligentia perficitur a Deo in eternitate, quia secundum totum inmutabilis est, anima autem celi non.
LXXXIV
Quod intelligentia recipit a Deo esse per intelligentias medias.
LXXXV
Quod scientia intelligentie non differt a substantia ejus; ubi enim non est diversitas intellecti ab intelligente, nec diversitas intellectorum.
LXXXVI
Quod substantie separate sunt actu infinite. Infinitas enim non est impossibilis, nisi in rebus materialibus.
LXXXVII
Quod mundus est eternus, quantum ad omnes species in eo contentas; et, quod tempus est eternum, et motus, et materia, et agens, et suspiciens; et quia est a potentia Dei infinita, et impossibile est innovationem esse in effectu sine inovatione in causa.
LXXXVIII
Quod nichil esset novum, nisi celum esset variatum respectu materie generabilium.
LXXXIX
Quod impossibile est solvere rationes philosophi de eternitate mundi, nisi dicamus quod voluntas primi implicat incompassibilia.
XC
Quod naturalis philosophus debet negare simpliciter mundi novitatem, quia innititur causis naturalibus, et rationibus naturalibus. Fidelis autem potest negare mundi eternitatem, quia innititur causis supernaturalibus.
XCI
Quod ratio philosophi demonstrans motum celi esse eternum non est sophistica; et mirum quod homines profundi hoc non vident.
XCII
Quod corpora celestia moventur a principio intrinseco, quod est anima; et quod moventur per animam et per virtutem appetitivam, sicut animal. Sicut enim animal appetens movetur, ita et celum.
XCIII
Quod corpora celestia habent ex se eternitatem sue substantie, sed non eternitatem motus.
XCIV
Quod duo sunt principia eterna, scilicet corpus celi, et anima ejus.
XCV
Quod tria sunt principia in celestibus: subjectum motus eterni, anima corporis celestis, et primum movens ut desideratum. – Error est quoad duo prima.
XCVI
Quod Deus non potest multiplicare individua sub una specie sine materia.
XCVII
Quod individua ejusdem speciei differunt sola positione materie, ut Socrates et Plato, et quod forma humana existente in utroque eadem numero non est mirum, si idem numero est in diversis locis.
XCVIII
Quod mundus est eternus, quia quod habet naturam, per quam possit esse in toto futuro, habet naturam, per quam potuit esse in toto preterito.
XCIX
Quod mundus, licet sit factus de nichilo, non tamen est factus de novo; et quamvis de non esse exierit in esse, tamen non esse non precessit esse duratione, sed natura tantum.
C
Quod theologi dicentes quod celum quandoque quiescit, arguunt ex falsa suppositione; et, quod dicere, celum esse, et non moveri, est dicere contradictoria.
CI
Quod infinite precesserunt revolutiones celi, quas non fuit impossibile comprehendi a prima causa, sed ab intellectu creato.
CII
Quod anima celi est intelligentia, et orbes celestes non sunt instrumenta intelligentiarum sed organa, sicut auris et oculus sunt organa virtutis sensitive.
CIII
Quod forma, quam oportet esse et fieri in materia, non potest agi ab illo, quod non agit ex materia.
CIV
Quod humanitas non est forma rei, sed rationis.
CV
Quod forma hominis non est ab extrinseco, sed educitur de potentia materie, quia aliter non esset generatio univoca.
CVI
Quod omnium formarum causa effectiva inmediata est orbis.
CVII
Quod elementa sunt eterna. Sunt tamen facta de novo in dispositione, quam modo habent.
CVIII
Quod anima humana nullo modo est mobilis secundum locum, nec per se, nec per accidens; et si ponatur alicubi per substantiam suam, nunquam movebitur de ubi ad ubi.
CIX
Quod substantia anime est eterna; et quod intellectus agens et possibilis sunt eterni.
CX
Quod motus celi sunt propter animam intellectivam; et anima intellectiva sive intellectus non potest educi, nisi mediante corpore.
CXI
Quod nulla forma ab extrinseco veniens potest facere unum cum materia. Quod enim separabile est, cum eo, quod est corruptibile, unum non facit.
CXII
Quod intelligentie superiores imprimunt in inferiores, sicut anima una imprimit in aliam, et etiam in animam sensitivam; et per talem impressionem incantator aliquis prohicit camelum in foveam solo visu.
CXIII
Quod anima separata non est alterabilis secundum philosophiam, licet secundum fidem alteretur.
CXIV
Quod anima rationalis, quando recedit ab animali, adhuc remanet animal vivum.
CXV
Quod anima intellectiva cognoscendo se cognoscit omnia alia. Species enim omnium rerum sunt sibi concreate. Sed hec cognitio non debetur intellectui nostro, secundum quod noster est, sed secundum quod est intellectus agens.
CXVI
Quod anima est inseparabilis a corpore; et quod ad corruptionem harmonie corporalis corrumpitur anima.
CXVII
Quod scientia magistri et discipuli est una numero; ratio autem, quod intellectus sic unus est: quia forma non multiplicatur, nisi quia educitur de potentia materie.
CXVIII
Quod intellectus agens non copulatur nostro possibili; et quod intellectus possibilis non unitur nobiscum secundum substantiam. Et si uniretur nobis ut forma, esset inseparabilis.
CXIX
Quod operatio intellectus non uniti copulatur corpori, ita quod operatio est rei non habentis formam, qua operatur. – Error, quia ponit, quod intellectus non sit forma hominis.
CXX
Quod nichil potest sciri de intellectu post ejus separationem.
CXXI
Quod intellectus, qui est ultima hominis perfectio, est penitus abstractus.
CXXII
Quod intellectus possibilis est inseparabilis a corpore simpliciter quantum ad hunc actum, qui est specierum receptio, et quantum ad judicium, quod fit per simplicem specierum adeptionem, vel intelligibilium compositionem. – Error, si intelligatur de omnimoda receptione.
CXXIII
Quod intellectus agens est quedam substantia separata superior ad intellectum possibilem; et quod secundum substantiam, potentiam et operationem est separatus a corpore, nec est forma corporis humani.
CXXIV
Quod inconveniens est ponere aliquos intellectus nobiliores aliis; quia cum ista diversitas non possit esse a parte corporum, oportet quod sit a parte intelligentiarum; et sic anime nobiles et ignobiles essent necessario diversarum specierum, sicut intelligentie. – Error, quia sic anima Christi non esset nobilior anima Jude.
CXXV
Quod intellectus speculativus simpliciter est eternus et incorruptibilis; respectu vero hujus hominis corrumpitur corruptis fantasmatibus in eo.
CXXVI
Quod intellectus possibilis nichil est in actu, antequam intelligat; quia in natura intelligibili esse aliquid in actu est esse actu intelligens.
CXXVII
Quod ex intelligente et intellecto fit una substantia, eo quod intellectus sit ipsa intelligentia formaliter.
CXXVIII
Quod illud, quod de sui natura non est determinatum ad esse vel non esse, non determinatur, nisi per aliquid, quod est necessarium respectu sui.
CXXIX
Quod voluntas manente passione et scientia particulari in actu non potest agere contra eam.
CXXX
Quod, si ratio recta, et voluntas recta. – Error, quia contra glossam Augustini super illud psalmi: ≪Concupivit anima mea desiderare≫, etc., et quia secundum hoc, ad rectitudinem voluntatis non esset necessaria gratia, sed scientia solum, quod est error Pelagii.
CXXXI
Quod voluntate existente in tali dispositione, in qua nata est moveri et manente sic disposito, quod natum est movere, impossibile est voluntatem non velle.
CXXXII
Quod orbis est causa voluntatis medici, ut sanet.
CXXXIII
Quod voluntas et intellectus non moventur in actu per se, sed per causam sempiternam, scilicet corpora celestia.
CXXXIV
Quod appetitus, cessantibus impedimentis, necessario movetur ab appetibili. – Error est de intellectivo.
CXXXV
Quod voluntas secundum se est indeterminata ad opposita sicut materia; determinatur autem ab appetibili, sicut materia ab agente.
CXXXVI
Quod homo agens ex passione coacte agit.
CXXXVII
Quod quamvis generatio hominum possit deficere, virtute primi tamen non deficiet; quia orbis primus non solum movet ad generationem elementorum, sed etiam hominum.
CXXXVIII
Quod, cum Deus non comparatur ad entia in ratione cause materialis vel formalis, non facit accidens esse sine subjecto, de cujus ratione est actu inesse subjecto.
CXXXIX
Quod accidens existens sine subjecto non est accidens, nisi equivoce; et quod impossibile est quantitatem sive dimensionem esse per se; hoc enim esset ipsam esse substantiam.
CXL
Quod facere accidens esse sine subjecto, habet rationem impossibilis, implicantis contradictionem.
CXLI
Quod Deus non potest facere accidens esse sine subjecto, nec plures dimensiones simul esse.
CXLII
Quod ex diversitate locorum acquiruntur necessitates eventuum.
CXLIII
Quod ex diversis signis celi signantur diverse conditiones in hominibus tam donorum spiritualium, quam rerum temporalium.
CXLIV
Quod omne bonum, quod homini possibili est, consistit in virtutibus intellectualibus.
CXLV
Quod nulla questio est disputabilis per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quia rationes accipiuntur a rebus. Philosophia autem omnes res habet considerare secundum diversas sui partes.
CXLVI
Quod possibile vel impossibile simpliciter, id est, omnibus modis, est possibile vel impossibile secundum philosophiam.
CXLVII
Quod impossibile simpliciter non potest fieri a Deo, vel ab agente alio. – Error, si de impossibili secundum naturam intelligatur.
CXLVIII
Quod homo per nutritionem potest fieri alius numeraliter et individualiter.
CXLIX
Quod alius est intellectus in ratione secundum quod Deus intelligit se et alia. – Error, quia licet sit alia ratio intelligendi, non tamen alius intellectus secundum rationem.
CL
Quod homo non debet esse contentus auctoritate ad habendum certitudinem alicujus questionis.
CLI
Quod ad hoc, quod homo habeat aliquam certitudinem alicujus conclusionis oportet, quod sit fundatus super principia per se nota. – Error, quia generaliter tam de certitudine apprehensionis quam adhesionis loquitur.
CLII
Quod sermones theologi fundati sunt in fabulis.
CLIII
Quod nichil plus scitur propter scire theologiam.
CLIV
Quod sapientes mundi sunt philosophi tantum.
CLV
Quod non est curandum de sepultura.
CLVI
Quod si celum staret, ignis in stupam non ageret, quia Deus non esset.
CLVII
Quod homo ordinatus quantum ad intellectum et affectum, sicut potest sufficienter esse per virtutes intellectuales et alias morales, de quibus loquitur philosophus in Ethicis, est sufficienter dispositus ad felicitatem eternam.
CLVIII
Quod post conclusionem factam de aliquo faciendo, voluntas non manet libera; et quod pene non adhibentur a lege, nisi ad ignorantie correptionem, et ut correptio sit aliis principium cognitionis.
CLIX
Quod voluntas hominis necessitatur per suam cognitionem, sicut appetitus bruti.
CLX
Quod nullam agens est ad utrumlibet, immo determinatur.
CLXI
Quod effectus stellarum super liberum arbitrium sunt occulti.
CLXII
Quod voluntas nostra subjacet potestati corporum celestium.
CLXIII
Quod voluntas necessario prosequitur, quod firmiter creditum est a ratione; et quod non potest abstinere ab eo, quod ratio dictat. Hec autem necessitatio non est coactio, sed natura voluntatis.
CLXIV
Quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, et semper majorem. – Error, si intelligatur de majori in movendo.
CLXV
Quod non est possibile esse peccatum in potentiis anime superioribus. Et ita peccatum fit passione, non voluntate.
CLXVI
Quod peccatum contra naturam, utpote abusus in coitu, licet sit contra naturam speciei, non tamen est contra naturam individui.
CLXVII
Quod quibusdam signis sciuntur hominum intentiones et mutationes intentionum, et an ille intentiones perficiende sint, et quod per tales figuras sciuntur eventus peregrinorum, captivatio hominum, solutio captivorum, et an futuri sint scientes an latrones.
CLXVIII
Quod continentia non est essentialiter virtus.
CLXIX
Quod perfecta abstinentia ab actu carnis corrumpit virtutem et speciem.
CLXX
Quod pauper bonis fortune non potest bene agere in moralibus.
CLXXI
Quod humilitas, prout quis non ostentat ea que habet, sed vilipendit et humiliat se, non est virtus. – Error, si intelligatur: nec virtus nec actus virtuosus.
CLXXII
Quod delectatio in actibus venereis non impedit actum seu usum intellectus.
CLXXIII
Quod scientia contrariorum solum est causa, quare anima rationalis potest in opposita; et quod potentia simpliciter una non potest in opposita, nisi per accidens, et ratione alterius.
CLXXIV
Quod fabule et falsa sunt in lege christiana, sicut in aliis.
CLXXV
Quod lex christiana impedit addiscere.
CLXXVI
Quod felicitas habetur in ista vita, et non in alia.
CLXXVII
Quod non sunt possibiles alie virtutes, nisi acquisite, vel innate.
CLXXVIII
Quod finis terribilium est mors. – Error, si excludat inferni terrorem, qui extremus est.
CLXXIX
Quod non est confitendum, nisi ad apparentiam.
CLXXX
Quod non est orandum.
CLXXXI
Quod castitas non est majus bonum quam perfecta abstinentia.
CLXXXII
Quod possibile est, quod fiat naturaliter universale diluvium ignis.
CLXXXIII
Quod simplex fornicatio, utpote soluti cum soluta, non est peccatum.
CLXXXIV
Quod creatio non est possibilis, quamvis contrarium tenendum sit secundum fidem.
CLXXXV
Quod non est verum, quod aliquid fiat ex nichilo, neque factum sit in prima creatione.
CLXXXVI
Quod celum nunquam quiescit, quia generatio inferiorum, que est finis motus celi, cessare non debet; alio ratio, quia celum suum esse et suam virtutem habet a motore suo; et hec conservat celum per suum motum. Unde si cessaret a motu, cessaret ab esse.
CLXXXVII
Quod nos pejus aut melius intelligimus, hoc provenit ab intellectu passivo, quem dicit esse potentiam sensitivam. – Error, quia hoc ponit unum intellectum in omnibus, aut equalitatem in omnibus animabus.
CLXXXVIII
Quod si in aliquo humore virtute stellarum deveniretur ad talem proportionem, cujusmodi proportio est in seminibus parentum, ex illo humore posset generari homo; et sic homo posset sufficienter generari ex putrefactione.
CLXXXIX
Quod cum intelligentia sit plena formis, imprimit illas formas in materiam per corpora celestia tanquam per instrumenta.
CXC
Quod prima causa est causa omnium remotissima. – Error, si intelligatur ita scilicet, quod non propinquissima.
CXCI
Quod forme non recipiunt divisionem, nisi per materiam. – Error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materie.
CXCII
Quod materialis forma non potest creari.
CXCIII
Quod intellectus potest transire de corpore in corpus, ita quod sit succesive motor diversorum corporum.
CXCIV
Quod anima nichil vult, nisi mota ab alio. Unde illud est falsum: anima seipsa vult. – Error, si intelligatur mota ab alio scilicet ab appetibili vel objecto, ita quod appetibile vel objectum sit tota ratio motus ipsius voluntatis.
CXCV
Quod fatum, quod est dispositio universi, procedit ex providentia divina non inmediate, sed mediante motu corporum superiorum; et quod istud fatum non imponit necessitatem inferioribus, quia habent contrarietatem, sed superioribus.
CXCVI
Quod dignitatis est in causis superioribus, posse facere peccata et monstra preter intentionem, cum natura hoc possit.
CXCVII
Quod aliqua possunt casualiter evenire respectu cause prime; et quod falsum est, omnia esse preordinata a causa prima, quia tunc evenirent de necessitate.
CXCVIII
Quod in causis efficientibus causa secunda habet actionem, quam non accepit a causa prima.
CXCIX
Quod in causis efficientibus cessante prima non cessat secunda ab operatione sua, dum tamen secunda operetur secundum naturam suam.
CC
Quod evum et tempus nichil sunt in re, sed solum in apprehensione.
CCI
Quod qui generat mundum secundum totum, ponit vacuum, quia locus necesario precedit generatum in loco; et tunc ante mundi generationem fuisset locus sine locato, quod est vacuum.
CCII
Quod elementa previa generatione sunt facta ex illo chaos, sed sunt eterna.
CCIII
Quod universum non potest deficere, quia primum agens habet transmutare eternaliter vicissim, nunc ad istam formam, nunc ad illam, et similiter materia nata est transmutari.
CCIV
Quod substantie separate sunt alicubi per operationem, et quod non possunt moveri ab extremo in extremum, nec in medium, nisi quia possunt velle operari aut in medio, aut in extremis. – Error, si intelligatur, sine operatione substantiam non esse in loco, nec transire de loco ad locum.
CCV
Quod tempus est infinitum quantum ad utrumque extremum, licet enim impossibile sit, infinita esse pertransita, quorum aliquid fuit pertranseundum; infinita esse pertransita, quorum nullum fuit pertranseundum.
CCVI
Quod sanitatem, infirmitatem, vitam et mortem attribuit positioni siderum et aspectui fortune, dicens quod si aspexerit eum fortuna, vivet; si non aspexerit, morietur.
CCVII
Quod, in hora generationis hominis in corpore suo et per consequens in anima, que sequitur corpus, ex ordine causarum superiorum et inferiorum inest homini dispositio inclinans ad tales actiones vel eventus. – Error, nisi intelligatur de eventibus naturalibus, et per viam dispositionis.
CCVIII
Quod duobus bonis propositis quod fortius est fortius movet. – Error, nisi intelligatur quantum est ex parte boni moventis.
CCIX
Quod omnes motus voluntarii reducuntur in motorem primum. – Error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter, non creatum; et intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum defformitatem.
CCX
Quod materia exterior obedit substantie spirituali. – Error, si intelligatur simpliciter, et secundum omnem modum transmutationis.
CCXI
Quod intellectus noster per sua naturalia potest pertingere ad cognitionem prime cause. – Hoc male sonat, et est error, si intelligatur de cognitione inmediata.
CCXII
Quod intelligentia sola voluntate movet celum.
CCXIII
Quod natura, que est principium motus in corporibus celestibus, est intelligentia movens. – Error, si intelligatur de natura intrinseca, que est actus vel forma.
CCXIV
Quod anima nunquam moveretur, nisi corpus moveretur, sicut grave vel leve nunquam moveretur, nisi aer moveretur.
CCXV
Quod de Deo non potest cognosci, nisi quia ipse est, sive ipsum esse.
CCXVI
Quod Deum esse ens per se positive, non est intelligibile; sed privative et ens per se.
CCXVII
Quod creatio non debet dici mutatio ad esse. – Error, si intelligatur de omni modo mutationis.
CCXVIII
Quod intelligentia, vel angelus, vel anima separata nusquam est.
CCXIX
Quod substantie separate nusquam sunt secundum substantiam. – Error, si intelligatur ita, quod substantia non sit in loco. Si autem intelligatur, quod substantia sit ratio essendi in loco, verum est, quod nusquam sunt secundum substantiam.
Explicit rotulus errorum continens ducentos et decem et novem articulos Parisius dampnatos a Stephano ejusdem loci fidedigno ministro et episcopo anno Domini M°CC° septuagesimo sexto, die dominica, qua cantatur Letare Jherusalem in curia Parisiensi.
------------------------------------------------
아래는 사진은 1277년 금지령에 대한 기록 자료
Opiniones ducentae undeviginti a Stephano episcopo Parisiensi condemnatae
Codex Klosterneuburgensis Nº. 813, fol. 115r
Praefatio Articulum 1 - 9
Codex Klosterneuburgensis Nº. 813, fol. 115v Articulum 10 - 42
이상의 자료를 https://www.hs-augsburg.de/의 도움을 받은 것이다.
'중세철학의자리' 카테고리의 다른 글
수아레즈 연구 자료 모음 Bibliography of works on Francisco Suárez, (0) | 2016.03.16 |
---|---|
시제 브라방의 우주의 영원성에 대하여 Siger de Brabant, De aeternitate mundi (0) | 2016.03.02 |
예수회는 중세와 근대를 철학적으로 이어준 가교가 되기도 했다. (0) | 2015.03.07 |
후기 중세 철학자들의 철학 방법론 - 면도날 사용법 (0) | 2015.02.17 |
라틴어 <원인론> Liber de causis (0) | 2014.10.24 |